maandag 5 september 2011

Deus in adiutorium meum intende



Deus, in adiutorium meum intende;
Domine, ad adiuvandum me festina.
Confundantur et revereantur,
qui quaerunt animam meam.
Avertantur retrorsum et erubescant,
qui volunt mihi mala.
Convertantur propter confusionem suam,
qui dicunt mihi: Euge, euge .
Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te;
et dicant semper: Magnificetur Deus ,
qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus et pauper sum;
Deus, ad me festina.
Adiutor meus et liberator meus es tu;
Domine, ne moreris.


Geen opmerkingen:

Een reactie posten